Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.1.1 | Cic. Fam. 14.1.2 (English) | >>Cic. Fam. 14.1.5 |
14.1.1
et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defetigari . me miserum ! te ista virtute , fide , probitate , humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse , Tulliolamque nostram , ex quo patre tantas voluptates capiebat , ex eo tantos percipere luctus ! nam quid ego de Cicerone dicam ? qui cum primum sapere coepit , acerbissimos dolores miseriasque percepit . quae si , tu ut scribis , 'fato facta ' putarem , ferrem paulo facilius ; sed omnia sunt mea culpa commissa , qui ab iis me amari putabam qui invidebant , eos non sequebar
qui petebant .
14.1.2
quod si nostris consiliis usi essemus neque
apud nos , tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum , beatissimi viveremus . nunc quoniam sperare nos amici iubent , dabo operam ne mea valetudo tuo labori desit . res quanta sit intellego quantoque
fuerit facilius manere domi quam redire ; sed tamen si omnis tr . pl . habemus , si Lentulum tam studiosum quam videtur , si vero etiam Pompeium et Caesarem , non est desperandum .
de familia quo modo placuisse scribis amicis faciemus .
de loco nunc quidem iam abiit pestilentia , sed quam diu
fuit me non attigit . Plancius , homo officiosissimus , me cupit esse secum et adhuc retinet . ego volebam loco magis deserto esse in Epiro , quo neque Piso veniret nec milites , sed adhuc Plancius me retinet ; sperat posse fieri ut mecum in Italiam decedat . quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum reciperaro , satis magnum mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et meae .
14.1.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.1.1 | Cic. Fam. 14.1.2 (English) | >>Cic. Fam. 14.1.5 |